the Melancholy Korean

Scroll to Info & Navigation

A Collect for Peace - Horace 2.16

Otium diuos rogat in patenti
prensus Aegaeo, simul atra nubes
condidit lunam neque certa fulgent
  sidera nautis;  
 
otium bello furiosa Thrace,
otium Medi pharetra decori,
Grosphe, non gemmis neque purpura ue-
  nale neque auro.
 
Non enim gazae neque consularis
submouet lictor miseros tumultus
mentis et curas laqueata circum
  tecta uolantis.

Viuitur paruo bene cui paternum
splendet in mensa tenui salinum
nec leuis somnos timor aut cupido
  sordidus aufert.  
 
Quid breui fortes iaculamur aeuo
multa? quid terras alio calentis
sole mutamus? patriae quis exsul
  se quoque fugit?  
 
Scandit aeratas uitiosa nauis
cura nec turmas equitum relinquit,
ocior ceruis et agente nimbos
  ocior Euro.
 
Laetus in praesens animus quod ultra est
oderit curare, et amara lento
temperet risu: nihil est ab omni
  parte beatum.
 
Abstulit clarum cita mors Achillem,
longa Tithonum minuit senectus,
et mihi forsan tibi quod negarit
  porriget hora.

Te greges centum Siculaeque circum
mugiunt uaccae, tibi tollit hinnitum
apta quadrigis equa, te bis Afro
  murice tinctae
 
iuestiunt lanae: mihi parua rura et
spiritum Graiae tenuem Camenae
Parca non mendax dedit et malignum
  spernere uolgus.

(print by Hokusai)